O.
At at! ecce nunc capti estis: non fatemini?
P.
Quidam puer. Certe fatemur ingenue: sed non dicebamus mala verba.
Quaeso te, mi Nicolae, ne velis notare nos.
O.
Quid garriebatis? audivi nescio quid de ientaculo.
P.
Illud est; loquebamur de ientaculo matutino, quia famulus non dederat
nobis in tempore.
O.
Puto id fuisse; nec certe est valde magnum malum, nisi quod sunt
otiosa verba.
P.
Sed Latine loquebamur.
O.
Audivi; sed non erat fabulandi locus. Nam (ut scitis) hoc pusillum
temporis a merenda debet vobis esse valde pretiosum, cum sit dicatum
studio; scilicet ut se diligenter quisque praeparet ad reddenda
magistris ea quae praescripserint: nonne verum dico?
P.
Certe verum dicis; debuissemus legere simul de Testamento quae mox
oportebit reddere: sed ignosce, precor, suavissime Nicolae: posthac
erimus prudentiores, et officium nostrum diligenter faciemus.
O.
Si sic feceritis, Praeceptor vos amabit, tanquam minuta sua
intestina. Nonne videtis quemadmodum diligit bonos pueros et
studiosos? nec amat solum, sed etiam laudat et praemiolis afficit.
P.
Ista
[ 40 ]
scimus, et quotidie experimur.
O.
Ergo mementote, et promissa facite.
P.
Tacebis igitur hanc culpam?
O.
Tacebo; sed ea lege, ut caveatis recidere.
P.
Cavebimus, Christo favente.