A.
Dic Latine, Let us say our lesson together.
B.
Repetamus una praelectionem.
A.
Haec oratio quot habet partes?
B.
Tres.
A.
Discerne singulas nominatim.
B.
Repetamus est verbum: Vna, adverbium: Praelectionem, nomen.
A.
Declara paulo planius.
B.
Tu igitur praeito mihi, ut solet praeceptor.
A.
Repetamus.
B.
Repeto, repetis, repetere, coniugationis tertiae, sicut, Lego, legis,
legere: Praeteritum, repetivi: Supinum, repetitum: Participia,
repetens, et repetiturus.
A.
Vna.
B.
Non declinatur, quia est adverbium hoc in loco; Anglice, Together.
A.
Praelectionem.
B.
Praelectio, praelectionis, f. g. The lesson or lecture.