Et omnibus quidem praecipuus de Poliarcho erat sermo: ut amasset; ut tamquam suae sortis oblitus adiisset pericula, ignotus, prodigus sui, nec a fortuna nec ab hostibus tutus. Unde is ardor quaeve initia ad tantae constantiae amorem fuissent? Ille vero avidissime audientibus referebat se de Argenidis forma atque virtutibus multa inaudisse in Gallia; hinc subiectos iuvenili animo stimulos, quos tantae indolis admiratio - aut verius ipsa Fata - sensim auxerunt. Ac cum sciret spem connubii Siculis legibus intercisam quae Gallicas damnabant nuptias, hoc velut obice irritatam cupiditatem acrius exarsisse, et se quidem simulata pietate in deos externos, quasi eorum templa peteret, solum cum Gelanoro (qui quamquam ingenuus sponte liberti personam induerat) navigavisse in Siciliam, eo consilio ut praesens agnosceret essetne par famae Argenis et eo bello digna quod ipse in Siculas leges meditabatur, si illâ (ut aliquando fore sperabat) obsequiis suis demeritâ eae solae morarentur felicitatem suam. Cum vero Siciliam intravit, ne usurpare quidem oculis virginem licuisse, quam scilicet munimentis arcis inclusam nefas erat a viris tunc conspici. Hinc felicissimae temeritatis consilium se sumpsisse ut muliebri stola virginem simularet, ut Selenissae imponeret appellareturque Theocrine. Cetera narraturum adiuvit Meleander, inter risum stuporemque repetens memoria quam ille omnia similis puellae venisset; quam lacrimabili fabula elicuisset misericordiam suam, aditumque invenisset ad Argenidem; qua denique virtute, quo robore domuisset sicarios qui in arcem intraverant, et de Theocrine facta Pallas fuisset.
|