Sic dimissis proceribus Poliarchum in interiorem regiae partem duxit, ea vespera inter carissimorum consortia exultaturus. Quae tum vota singulorum, qui sensus fuêre? Castissimae Argenidi aderat fructus constantiae, perviceratque tot malis ne qua videretur optima sorte dignior esse. Poliarcho iam aemulationis, iam aegritudinis oblito iucundissimum erat traduci soceri risu, quod osculis invidisset quae Argenis Archombroto sororia caritate posuerat. Utrumque praeterea Meleander ridebat, nunc generum Archombrotum, nunc Poliarchum Theocrinem vocando. Et ab Argenide quaerebat Archombrotus quid se agnito laetata potissimum esset, an quod fratrem se haberet an quod sponsum non esset habitura? Inter hos iocos vix quicquam negotiis permittebat hilaritas. Ipse Aneroëstus supercilium posuerat audebatque laetari, et quamquam in subhorrida veste regis in modum a Meleandro et Argenide colebatur. Pauci erant ex secretiori cohorte amicorum tantae remissionis conscii. Tamen Aneroëstus, Ibburranes, Dunalbius cum regibus cenaverunt. Gelanorus, Arsidas, Gobryasque intererant, Maurusque Micipsa et cum Cleobulo Eurymedes. Nicopompus bis a rege vocatus paulo serius venit, nam condendo epithalamio secesserat. Una porro ex matronis Timoclea Argenidem comitabatur. Hi propemodum soli regibus ad eam cenam ministri fuêre.
|