Putasset hoc quisquam? Archombroto conciliatore dextramque puellae admovente, invitabatur ad Argenidis nuptias Poliarchus, qui in tali fortunae ludo cunctabatur credere se esse felicem. Erubescebat quoque Argenis, et modo, dum obstabant votis bella vel pater, tam viriliter audax, tam prope contumax in parentem, et secutura Poliarchum quocumque iuberet, nunc facilibus rebus se virginem esse meminerat. Poliarchus simul virgini manum dare, simul gratias agere Meleandro, etiamque mirari qua ratione Archombrotus tam subito evasisset Argenidis frater. Tum ut fit in magnis et repentinis rebus, omnes sine ordine simulque loquebantur. Redibat iuvenibus mutua inter se gratia, quam olim auspicati apud Timocleam fuerant. Senex cum virgine receperat spiritum et principum alacritas se in intuentes diffundebat. Stabant nunc proceres silentio defixi, nunc confusis inter se vocibus aulam implebant.
|