Perplexa interim Meleandro omnia erant, et Argenidi nihil magis addebat animos quam quod Poliarchus cum exercitus robore admitti petierat. At rex nihil aerario, nihil commeatibus parcendum arbitrabatur, sive amicus veniebat Poliarchus, digna pompa culturus tantum regem, sive suberat aliquod nefas, saltem magnifice periturus. Itaque omnis generis cibos et cetera a mari venientibus solatia convehi iussit. Quae autem in suppellectili pretiosissima erant regiam ornavêre: aureis et eburneis lectis, tapetumque coloribus, et egregiis ex aere vel argento simulacris. Populum qui ad eventum atque spectaculum Panormum confluxit anguste moenia capiebant, et cum regiam publice ornari aspicerent, hominum ingeniis ad lasciviam pronis ignari quid gauderent curve timere desiissent repente in laetitiam effusi sunt. Quae cuique divitiae ferebant templis sacra. Alii extis pleni, quibus opulentiores litaverant, per ludos et choreas diis gratias agere se credebant. Nec aversatus est Meleander hos temere exultantium ludos, utique omnia captans compulsusque in tanto tumultu ad laeta aut tristia, ex superstitionis arbitrio.
|