Exhorruit Meleander renovata utcumque iniuriarum memoria. Simul vires in regnum accipere - incertum an sat amicas - eo gravius formidabat, quod armato Poliarcho quicquid strueret quicquid optaret nihil negari nisi caedibus et discrimine poterat. Sed et peiora instare videbantur si ipse ad bellum vix paratus et de Argenidis fide iam dubitans infitiaretur hanc veniam instructissimo regi et forsitan ita belli causam quaerenti. Ergo metum alte recondidit et quo prolixior humanitas esset: "De commeatu etiam, inquit, providebimus, Gelanore. Neque me sine militibus putabo quamdiu regis amici exercitus in Sicilia erit." Quaesiit postea cur Archombrotus Rex Sardiniae appellaretur et an valeret Hyanisbe. Multa quoque Gelanorum de victoria et vulneribus Poliarchi percunctatus est, verbis maxime humanitati et laetitiae accommodatis. Argenidi, praeter quaedam vulgaria, nihil publice Gelanorus dicere debuit, nec privatim ad eam aditus fuit, quamquam anxia et salutis incerta saepissime in respicientem intuebatur. Tempore denique constituto ut inde quarto die, si venti paterentur, Poliarchus et Archombrotus venirent, legati repetunt lembum eumque omnibus remis in Paconiam concitant.
|