Nihil amplius a Gobrya Meleander elicuit, eoque relicto solus in secreto conclavi diu animum variis cogitationibus vexavit. Cur scilicet Gobryam praemisisset Poliarchus, cur cum tanta ipse classe discessisset a Gallia, nisi vindicaturus bello Argenidem et fortasse volentem? Num ea spe hactenus illa despexisset Archombrotum? Num ipsa hos motus excivisset a Gallia? Litterae Radirobanis, Selenissae mors, et Theocrine, et Pallas ingerebantur trepido animo et in calamitatis fastigium filiam denique timenti. Repetebat etiam animo virtutes Poliarchi, sibique praestitam tamquam a virgine opem et omnia genero digna. Pudore deinde quod eum eiecisset, quod non sine periculo abire passus esset, illum amare verebatur, nam et illi iustum sui odium aut despectum inesse credebat. Denique si affinem eum vellet, praeter famam levitatis nunc respiciebat ad patrias leges (haec cum Gallicis regibus vetantes connubia), nunc ad Archombroti potentiam, Mauritaniae viribus et Siculorum favore eximii.
|