Haec modesto sed grandi supercilio dicentem nemo immotus audierat, maxime ubi Crestor manu illius sublata prodidit cicatricem, quam ex vulnere superfuisse Regi Aneroësto populares meminerant. Ipse quoque Poliarchus repetebat oculis vultus sibi puero toties visos. Etiam aures, quamquam diu desuetae, redibant ad familiarem olim sonum et pietatis tenerrimo sensu trepidum pectus lababat. Nondum tamen se confessus exegit ab Aneroësto cur patria excessisset, cur latere, cur squalere sic vellet. Tum ille: "Nimis heu! sciunt mei, quorum et aliquot isthic aspicio, quo me turbine fortuna everterit. Furore malorum civium ad arma excitus sum. Ausi illi aciem in me educere, et filii mei (nam duos habebam, tunc primum florem adolescentiae ingressos) dum incautius pugnant, ambo pro patre et in oculis patris occubuêre. Perire et ego tunc poteram, si fatum fuisset. Sed (opinor) mens deÛm in fugam me compulit. In proximo saltu delitui. Hinc conversus ad externa auxilia perpetuo montium dorso ad Ligures sum delapsus. Illic enim validissimae gentes mihi omnis fortunae societatem promiserant. Per has regnum repetere animus fuit. Cum descendissem ad proximum mare, petiturus illam eximiam a Iano conditam urbem, ignotus in obvium intravi navigium. Sed nos venti in Sardiniam rapuêre, dumque nautae in anchoris morantur, templi fama unde nuper advectus sum me ad exorandum Iovem traxit. Illic vero et locorum speciem admiratus et sacerdotum vitam, deponere omnes curas constitui iactatusque humanis tot cladibus tandem deos experiri. Nam cur patriam amarem, tot meorum sanguine perfusam rursusque non hostium magis quam sociorum cruore mihi parandam? Cui sceptrum deinde relinquerem? Aut quid dulce in vacua domo? Duos omnino genueram; tertium olim fortuna tradiderat non infra liberorum caritatem acceptum, quem de avi nomine Scordanem vocaveram. Mi pupe, si saltem superesses, ego te in sanguinis iura adoptione promotum regem facerem. Tu aleam belli, tu casus, tu labores lenires. Sed ille diu ante et omen et initium tot malorum, dum Gallos qui Rhodanum incolunt bello lacessimus, praeda hostibus fuit et amissi memoria non deinde mihi diem molestiarum exsortem reliquit."
|