Ita initiato sermone cum ultro citroque perplexae quaestiones fuissent, magis magisque fixus in dicentis ore miles exhorrebat ad pridem notos vultus et a quibus saepissime iustissima veneratione pependerat. Praeter oris argumentum, tenor vocis certam ad fidem cogebat ultro credere cupientem. Postquam vero et notissima cicatrix laeva in manu apparuit (hanc enim conspecturus, quasi in amicitiae tesseram, mysta repugnante amplexus est) victus ingenti suspirio exclamat: "Ubi vero tamdiu latuisti, Optime Regum? Non omnes tui cives peccaveramus, quos heu! miseros destituisti. Quis vero iste amictus? Quae a comitibus solitudo? Quam omnia fastigio tuo indigna?" Simul repugnantis genua tenens flere ubertim coepit. Ille insanire militem clamitans, risusque et indignationis specie mutatus ad socios suos fastidiose convertitur. Sed et illos iste militis sermo turbaverat in sententia perseverantis: hunc regem suum esse; hunc Aneroëstum appellari; non se abscessurum a latere; deorumque beneficio usurum, qui tot annis frustra optatum sic denique reddidissent. Tum senex inter iurgia fictumque stuporem se paulatim ad aurem militis admovit et: "O miles, si tempore, inquit, memoria tua vel oculi labascunt, aut aliqua oris similitudine captus erras, modestiae erit hos pacatius ludos movere. Sin rex tuus sum, hoc primum civis officium exigo a te ut sileas et, si lubet, me sequaris donec soli colloquamur." Tarda erat haec cautio. Etenim quamvis miles parebat, quidem tamen ex Gallis et Afris qui in comitatu erant novitate erecti amantesque rem tantam primi dare in populum, ilico in urbem dilabuntur. Cohortes duae erant in Poliarchi castris ex illarum Alpium gente, cui Rex Aneroëstus imperitaverat. Illi sparsam subito famam amplexi, sub aestum novitatis nunc stupore nunc temeritate reciprocante, tota protinus castra, mox et urbem eo rumore implent.
|