Argenis


Argenis
By Iohannis Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Gratia

Argenidis Praefationes

De editionibus

Serenissimo & Potentissimo Principi Ludovico XIII, Galliae & Navarrae Regi Christianissimo, & Io. Barclaius S. D.

Ioannis Barclaii Argenis Liber I
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Ioannis Barclaii Argenis Liber II
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber III
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22
   Capitulum 23
   Capitulum 24
   Capitulum 25

Ioannis Barclaii Argenis Liber IV
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber V
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Vita Iohannis Barclaii

De editionibus

Pauca opera fabulam Argenidem legentibus utilia

De Versionibus in Anglicum sermonem factis.

Res orthographicae


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Ioannis Barclaii Argenis Liber V

Capitulum 12

 

His perlectis Archombrotus porticum intravit, ad cuius latera pauperes duae arae habebant lignea signa: illud quidem Prudentiae, quae serpentes gestabat cauda reducta vitantes magici carminis imperium; aliud Fortitudinis, manu utraque praegrandem gestantis columnam. Iam ex templi mystis duo admoniti Archombrotum adventare ad eum decurrerant. Ex quibus percunctatus de his aris audivit Fortitudinis quidem atque Prudentiae simulacra posita esse ut qui in eorum familiam volunt ascisci intellegant inconsultos impetus non placere numinibus, sed animos sic ad robustam prudentiam exactos, ut sententiam non temere capessant aut ponant. Signa autem esse ex ligno, ut egestatem (qua spontanea amant perfrui) humilitas non pretiosiorum deorum portendat. Archombrotus in eos intuitus, quia vilis corporum cultus non degenerabat a tam grandi philosophia, notavit macie quoque confectos vultus esse et tamquam assuetos caelestibus motibus oculos non bene durare in pompae regiae conspectu. Hos ergo religiosius veneratus postquam porticum emensi sunt, rogavit quis ipsis deorum aut hominum praescripsisset hanc vitam, unusque subridens: "Felicitatis, inquit, cupiditas, quam vos quoque sed diversissimo vestigatis itinere. Vos opes quaerendo, nos fugiendo experimur quae sint securiores divitiae. Mentes quoque et corpora labore multiplici lassamus; vos quidem ut ad summa humanarum rerum fastigia perveniatis; nos vero ne quid tale cupiamus. Ita dii nobis humilitatem, vobis curas, utrisque laborem dederunt."