Dum igitur illi sua et Siciliae fata disponunt praecipuumque omnium Archombroti exitium habent, Micipsa ab Hyanisbe missus ad Poliarchum venit nuntiatque reginae filium patrio tandem litori classem applicuisse; huic, ubi in regiam ascenderit, nihil praevorsurum officio ad Poliarchum veniendi. Simul exultantium tumultus coepêre in regia audiri. Populus pars vestibulum implebat, pars ad portum ferebatur. Coibant optimates ad reginam, ambiebantque mitti ad principem. Etenim Archombrotus, lembo praemisso qui eum adventare significaret, mox strenue secutus iam erat in litore. Naves eum comitatae, hae ad portum qui ostio fluminis dexter erat statutae sunt, hae per adversum flumen ventis ac remis agebantur, militibus, qui se ad bellum venire crediderant, interdum querentibus quod nemo obstaret. Ipse Archombrotus, ut primum in arenam exsiluit, deos patrios telluremque et auras quas nascens traxerat veneratus, circum deinde oculos tulit in populum, plausuque et acclamatione ferventibus prolixe respondit vultu hilari et facilitate oris nihil destruente maiestatem. Ad praecipuos inde conversus excipiebat oscula dextrae data, recognoscebatque antiquas necessitudines, et verba utique tempore et serie ambientium passim arctata ut plurimum eadem dispensabat in varios. Diu in eodem vestigio haesit numero salutantium urgente. Toto deinde itinere proximos de regina, de patriae rebus, et Radirobanis iniuriis rogabat. Strictim omnia referebantur, sed a variis nec quid unum narrantibus. Hoc unum ingerebatur: defunctam periculo Africam; Gallos fuisse praesidio; Radirobanem occubuisse.
|