Aegre suffitu et violentis odoribus reddita vox est, qua ut primum uti licuit: "Si me, inquit, fortuna destituit morbo et furum audacia violatum, at non ego me deseram, non principes meos. Date ceram et stylum. Hodie ad regem scribam. Intra biduum etiam vitae periculo utcumque lectica viam exordiar. Protinus Phorbantem vocate; hunc volo cum meis hodie litteris proficisci." O Fortuna! Is ipse Phorbas erat qui cum furto aufugerat. Ergo et in navi et per urbem missi qui quaererent; tandem renuntiant frustra operam a se consumptam. Statim Arsidae suspicio sceleris incidit, quam tamen dissimulans ad forum, ad portum redire praecepit, qui non profutura diligentia absentem vestigarent. Nec segnius advocat Iubam submotisque ceteris: "Fallor, inquit, aut perfidia mercenarii mei hanc aegritudinem mihi facit. Cur enim lateret, praesertim me aegro et vitae ambiguo, nisi praedam scelere nactus non me tantum sed et Africam fugeret? Si amatis Poliarchum, vindicate iniuriam quam latro huic intulit. Dimitte ad proximos portus qui nuntient ne ullus temere peregrinus in navibus recipiatur. Sed quam occultissime potest procuranda haec quaestio ne, si resciscat exploratores in litore esse, alia fraude nostram solertiam eludat. Ego apud meos hodie dissimulabo me quicquam durius de eo suspicari, ut fallamus flagitii consortes, si quos forte apud nos reliquit." Iuba rem curae sibi fore asseruit, statimque per homines fidos vicinorum portuum magistratibus quae videbantur scripsit.
|