Stupebat Arsidas ad insperatae benignitatis prodigium in externa gente atque incognita. Subire igitur terram comites iubet, Praefectoque dexterior et ab omnibus cultus proximi oppidi viam exorsus est. Veritus deinde ne procedentibus colloquiis proderetur non a Gallia venire, videreturque humanitatis officia aliis debita aut parata quaesiisse mendacio, paucis recensuit esse quidem se Siculum, sed quia Gallicis remigibus utebatur quaerebatque praeterea Galliae Regem, se Gallis, cum de gente rogaretur, annumerasse. "Nempe," subicit Praefectus, "illum quaeris, absque quo in servitutem externam omnes Mauri concessissemus?" Monstra haec Arsidae erant omnium quae illic Poliarchus gesserat ignaro. Ergo ne aut ipse diutius aut Praefectus erraret, haud perplexe rogavit quid novi accidisset quodve beneficium a Gallia processisset ad Mauros. Se enim vi ventorum in ultima Africa propulsum et diu iam errantem haec nescire.
|