Sic forte querenti, cum iam aliquot dies in aula Gobryas traxisset, nuntiavit Eurymedes hospitem Gallum ei donum afferre purpuram in Gallia tinctam. Non recusavit virgo munus aspicere, hoc ipsum ad commoditatem colloquii a Gobrya subornatum et maiora quam quae credebat Eurymedes afferri paene iam sentiens. Cum ergo intrasset Gobryas explicuissetque invidiosam vel Tyriis muricibus mercem, non Argenis satis quae monstrabantur cernere, non aut loqui composite aut loquentibus se praebere. Adeo omnes sensus rapuerat trepida expectatio aliquid de Poliarcho audiendi. Parum aberat quin prior interrogaret ignotum. Sed Gobryas illi admotus, cum muneri inspectando intentissimos omnes vidit, voce submissa: "Ut, inquit, hoc donum auctor pretiosius faciat, misit ille ad quem Arsidam legavisti." Exciderant ad hoc verbum Argenidi vires, ut ex trepido silentio intellegeret Gobryas altissime tactam esse. Itaque alia quaedam publice locuta, velut muneris gratias haberet, secreto Gobryae dixit: "Quaeso te, hospes, hac vespera domi sies. Arcessam te, ubi sublapsa frequentia solitudinem faciet." Sub haec Gobryas discessit, et ipsa laudare impense inter muliebres coepit oblati velleris nitorem, pretium deinde augere et sic loqui Timocleae: "Hoc donum simplicis liberalitatis credi vix potest.potest ms., 1630, 1634, 1659, 1664, 1664b, 1673; posset edd. pri. et sec. 1622 | Facile hospitem censeam regi aliqua de causa supplicaturum, et hoc munere sibi suffragium meum parare voluisse. Nam et oravit ut se, ubi otium esset, liberiori colloquio dignarer. Volo hodie hac cura defungi, ut si quid impetrabile in votis est, operam promittam; sin latent graviora, ne supplicem vana spe extraham, et non imparia suae purpurae dona remittam discessuro."
|