Meleander, cum haec omnia eius animo nec cogitans subiecisset Timonides, agitare simul coepit de remediis in illa discrimina. Erat quidem tanta virtus Cleobuli ut in eo non haereret suspicio. Sed ordinare non tantum in praesens, verum ipsis nepotibus rempublicam reges debent, et ineptissimi in unius hominis virtutem cultus et admirationis est, publicum munus si quo ille fungitur multiplici liberaque potestate attollere, quasi fatale sit ut ea semper dignitas cadat in probos, cum potius armatura sit viribus suis temeritatem eorum qui ambitu vel errore in eam succedent. Secum ergo constituit anxie legatis praecipere ut, quoties isti Praefecto scribent, ad regem etiam destinent codicillos, non prolixos illos quidem nec graves negotiis, nisi occurrant quae non interposita alterius fide nuntiare praestiterit. Hac arte nec laboraturum regem brevium litterarum - et plerumque non seriarum - lectione, ignarumque Praefectum quid illic scriptum sit, bona utique fide quae ipsi legatus mandaverit quaeque senserit relaturum. Sed et hunc quoque praeter legati invidiam accusari improvidum posse, non suspecta illius ad regem litterarum frequentia. Ea autem sic demum processura, si rex (tamquam salutis aliquod pignus) acceptas epistulas continuo leget et ceterorum omnium oculis sancte subducat. Ita enim et legatis in securo futuram libertatem, et neminem resciturum seria an quotidiana perscripserint, quo regi magis in integro dissimulandi consulendique potestas sit.
|