Meleander fidum hominem et negotiorum usu exercitum addere Archombroto haud imperite cogitavit, tamquam ad Hyanisbem legatum. Ita enim rescire se posse quicquid non hostis modo sed ipsa cum filio Hyanisbe moliretur. Vices rerum et experientia regnandi multam solertiam capaci animo impresserant. Nullam tamen suorum negotiorum partem cautius exigebat, quam delectum eorum quibus ad exteros reges aut populos legationem concrederet, reputans illos venarum instar esse, quae pro suo habitu occultam salutis aut morbi vim ex diverso tractu terrarum inspirarent in patriam. Erat expertus, cum illi se priusquam dominum fidemque respiciunt, rem patriae, dignitatem, consilia aut silendo aut annuendo prodi. Cum autem turbulenti impetu animi aut imperitia superba laborant, hinc quidem asperius obloquendo, illinc vero renuntiando deteriora, saepe turbas concitare, quae superfluae initio ex mutua contentione et subinde crescentibus causis in necessarios motus exaestuent. "Pone denique, aiebat, eos esse aequabiles, at nisi ingenii vigor accedit, et conscius fraudum quae in illos parabuntur, non modo non consilia gentium deprehendent ad quas legati sunt, sed simulatione et quodam obsequio capti dominos quoque suos, nihil verum aut exactum referentes, pessima simplicitate decipient." Praeter haec curabat Meleander ut genio regis aut populi quem adiri oportebat commodissimus esset orator, haud ignarus consortia morum ad familiaritatis suavitatem plurimum procedere et aegre mortales cavere ab iis quos amant. Inter has artes magis anxie pensabat quos sic dimitteret ad reges exploratum quam quibus praecipuas imperii vires in sua Sicilia traderet. Nec aut amicitias aut familiarium commendationem secutus, etiam solebat irasci si quis auderet sic dubio pendentique necessarios suos aut affines obicere.
|