Inter eos deinde quaeri coeptum qua tutissime ratione emitteretur ab insula, placuitque in rustico habitu eum esse. Arsidas ex Brutiis uxorem habebat poteratque Messana ad socerum sine suspicione transmittere. Is impositum suo navigio Poliarchum recipiebat in Italiam deferre. Timoclea habere se praeterea dixit, quo vultum fugientis egregia fraude mutaret. "Fuit, inquit, in Panormi finibus latro, non spernendae calliditatis arte diu inultus. Quippe vultus illi triplex, ut de Geryone quaedam anus fabulis memorant." His dictis modico risu cunctata est, quantum in tristissimis rebus decebat. "Aetas homini media erat, rava barba et tenuis. Sed in sinu capillitia duo, ex quibus totidem barbae pendebant: haec horridior et in senilem effigiem cana; fusca alia in primae virilitatis specimen colebatur. Has larvas tanta ars concinnabant, ut nemo ascititiam formam deprehendere, nemo arguere furtivos vultus posset. Igitur modo senex, nunc iunior, interdum dempta persona cernebatur. Sic impune latrocinantem mutabilis forma non suppliciis tantum sed et suspicioni diu eripuit, nam iuvenili grassatus specie, mox senex occurrebat quaerentibus, rursusque fallebat iuventutis imagine, si sub canis peccaverat. Pater tunc meus provinciam regebat, qui fatigatus pessimi Chamaeleontis ingenio, tandem captum meritissima cruce fregit. Sed miratus fraudis ingenium ad naturam accedentis, pilos iussit apud se asservari. Si placet, hos producam aptabimusque Poliarcho."
|