Nam ut Gobryas Arsidasque exegêre in inopi litore noctem, quo post tempestatem successerant, coeperunt collatis sententiis pensare quo ire aut quid facere praestaret. Classem militesque habebant, hanc quassatam egentemque auxilii, integros illos et desiderio sui regis flagrantes. Materies illis locis deerat, vasto solo nec arborum patienti. Utcumque tamen refectis ratibus, aquam ex fonte qui (rarum in Africa decus) haud inde procul fluebat comportant. Sparti quoque copia erat sterilibus in terris, magno ad armamenta auxilio. Iamque adversi venti ceciderant. Sed quas terras aut quae maria peterent ignari quo tempestas egisset Poliarchum? Incertos animos explicuit tandem Arsidas, qui Gobryam his verbis secreto compellavit. "Nimia silentii fides nunc criminis instar esset, ô Gobrya, si aut tu regis tui consilia sic apud me taceres aut ego legationis meae summam a te averterem, ut communi consilio non possemus nobis ipsis dominisque consulere. Quid autem interest, quod iam invicem scimus, superstitioso inanique silentio dissimulare? Age, Gobrya, nonne in Siciliam navigat ista classis?" Tum Gobryas illa libertate erectus: "Tu vero, Arsida, inquit, nonne ab Argenide ad Poliarchum venis?" Utroque fatente arctoque complexu sanciente novam fidem, simplicius inter se ad reliquae consultationis ordinem secesserunt.
|