Plura quae dolor et conscientia admovebat ingerentem vetat Arsidas de fama publica dubitare: dicere omnes, nisi a Lycogene corruptos, esse in paucis eximiam fortitudinis laudem, unum - et itineri, non pugnae, paratum - ex tot grassatorum manibus victorem evasisse; riderique a militibus foedissime querentes, quod quinque aut plures ab uno oppressi sint. "Sed iam aliud quaerendum, Poliarche. Indigna est, ut se hodie habet, tua virtute Sicilia. Exi parumper. Da regi ne cogatur aut periculosa suis rebus sanctitate te tueri aut cum flagitio inimicis relinquere. Adhuc in te sic peccavit ut possit excusari. Caedem enim vel lui vel purgari iudicio adeo mos est; ut ipsum Martem ferant caeso Halirrhothio in Areopago causam dixisse. Quod si securi et legitimi fori spes esset, suaderem, Poliarche, ut ultro tui copiam faceres accusantibus. Neque enim aliud in te decretum quam ut ad iudices venias; causa autem est quam vel iniquis probes. Sed odium et impietas hostilis non expectaret iudicum urnam. Insidiis aut impetu facinus urgerent (horreo loqui!). Abi modo, Poliarche. Permitte hanc insulam non in totum esse scelestam." Poliarchus se vero, si liceret, abiturum respondit. Nec quid minus post tot beneficia quam pacatum discessum ingratissimam terram posse praestare. Male merito regi ideo minus se irasci, quod a fortuna illum plecti ad inimicorum satietatem iam videat.
|