Dum in his rebus sunt, interim a Lycogene litterae regi redduntur, quibus significabat ei praesto se futurum, ut in Palladis sacrario (id rex sanctissimum habebat) iureiurando pax perpetraretur; se postero die, si regi videretur, esse venturum. Rex ei renuntiari iubet id magnopere sibi placere; scire se in crastinum expectari. Dimisso nuntio Eurymedem vocat, virum semper animis successuque egregium. Nam et iuvenis semel in Olympia cursu, iterum lucta in Isthmicis, coronaverat patriam oleastro et apio. In paucis deinde regi carus, et praetorianis Praefectus, semperque arci Rector aut urbi quamcumque rex iniisset, et fidem per haec bella incorruptam praestiterat. Huic rex quae videbantur imperat: curarentur intentius ea nocte excubiae; cohortes, quae a suspicione perfidiae aberant, in stationibus locarentur; vigilum numerus duplex esset; cavendum ne quid suo adventu moveret Lycogenes; eum enim non tam conciliatae pacis fiducia quam factionis suae viribus tutum ad aulam accedere. Postquam mandata haec dedit, quia Argenidi melius erat, in eius triclinio cenavit, illic (ut erat mitissimi animi princeps) maceratum curis animum nonnihil refecturus. Reliquum noctis, quantum per sollicitudinem licebat, somno datum. Sed Argenidem interim dolor per indigna et horrenda consilia ducebat.
|