Igitur postera luce de belli ratione cum ageret, suasit ut tributum in belli apparatus Mauris omnibus imperaretur, quo regina pluribus cohortibus atque turmis gereret bellum; Numidas quoque qui in vicino erant mercede conduceret. "Utilissimum consilium," retulit Hyanisbe, "et quod meae etiam menti succurrerat. Sed quis locus convocando nunc ex tota gente concilio, cuius necessaria est tributis indicendis auctoritas?" Stupuit Poliarchus liberis regnis assuetus: non ergo ius regium, non regionis discrimina satis populum cogere ad tributa, nisi ipse per homines a se legatos consentiat? Scilicet nervos imperii, id est aerarium, in potestate populi esse! Hunc arbitrum rerum et suorum regum regem uno hoc iure publicis omnibus coeptis, consiliis, viribus moderari? Certe non regnandi veras leges hoc pati; non cum summi imperii nomine convenire. Coepit deinde hortari Hyanisbem ut excutere anniteretur pessimi moris iugum, quo sceptrorum libertatem Mauri adstrinxerant. Et temptandi an id populus pati posset tunc commodissimum tempus esse, cum externo pavidi bello crederent pensione quam regina imperasset se salutem redimere. "Videberis, inquit, non novandis quidem rebus intendere vim regiam, sed sub discriminis articulo extraordinaria quidem, sed necessaria ratione id aeris impetrare a civibus. Quod si successerit, praeiudicio utique erit ut et in ceteris periculis, nihil rogato populo, idem necessitatis terror ad tributa sufficiat. Et ut quamvis aversae aut fastiditae rerum species ipso usu nobis conciliantur, paulatim assueti patientur ex uno regis suffragio rem pendere, magno quidem ipsius populi commodo, cui saepe libertatis umbra illusit."
|