Gobryas his auditis profusius Arsidam veneratus haud ambigue percunctabatur quid afferret aut a quo veniret. Sed Arsidas post incautum subiti gaudii impetum prudentius sermonem tenens magnopere dolebat, quod Gobrya solerter reticente in Siciliam vehi exercitum, ipse se totius negotii gnarum esse temere prodidisset. Elusis igitur quaestionibus quibus eum Gobryas deinde urgebat, coepit multum flagitare ut celeri navigio ad Poliarchum mitteretur. Et Gobryas: "Inhibebimus, inquit, nostrarum navium cursum, hospes, non deductis tantum velis sed anchorarum iactu, si haec maria ferunt. Ita haud dubie regia classis, quam scio non segniter navigare, ista nocte ad nos perveniet. Quod si prima lux nobis illum non coniungit, triremem statim dabo et robustissimos remigum qui te vehant. Interim acquiesce in hac puppi, nec setius quam inter familiares tuos impera." Post haec verba strato admotum reliquit prociditque in vicino ipse lecto, quamquam vix somnum laetitia capiebat. Et Arsidas inter cetera mirabatur cur non monuisset Argenis Poliarcho verum nomen Astioristem esse, quod a se oblivione omissum quoties et ipsa virgo meminerat, ut acris cupiditas facillime turbatur, etiam erraturum Arsidam vano metu audebat ominari.
|