"Convocatis ergo proceribus consiliique novitatem mirantibus, his se parentes dixit regnumque tuendum paulisper relinquere; nuncupasse olim vota remotissimis a Gallia diis, quae in eorum templis exsolvere deberet; ne vero hanc ipsius mentem tristes acciperent aut luctibus abeunti omen facerent, rediturum enim incolumem et patriorum deorum numine et religione eorum quos petebat. Cum vero acriter repugnaremus et ad preces gemitus quoque et lacrimae passim accederent, ille - ut spe data mollioris sententiae non adeo timide aut enixe rogaremus - sponte quidem visus est flecti. Sed eadem subito nocte se ab aula proripuit. Tam arcano et periculoso itineri unus omnino placuit comes, filius ille Cerovisti et Sicambres, quem ludorum seriorumque consortem diu habuerat. Quo profecti, ubi vixerint, quid illis periculi quidve virtutis, quamquam nuper redierint, adhuc fere incognitum, adeo suos errores egregia fide tegunt. Tunc vero ut timore, ut dolore stupuimus! Qui populi, qui procerum vultus, postquam Astioristem abiisse compertum est! Lymphati homines ibant viasque scrutabantur et flumina, si qua possent habere et morari discedentem. Sola denique nos Timandra a desperatione prohibuit, post aliquot dies litteras ab incolumi filio habere professa. Neque tunc modo sed deinceps se frequentes accipere referebat, seu vere seu necessario solatio aegras mentes refectura.
|