Laudatis carminibus Arsidas vultum Gobryae repetit. At ille: "Non te superflua narratione conficiam, quae Druidum, quae equitum decreta in principes, quot dierum supplicatio, quae ad omnia fana populi turba, ut denique omnes in pacem (quae in tanta Commindorigis factione sperari vix poterat) sponte aut metu consenserint. Quia nox provecta est, hospes, et te dicendo fatigavimus, paucis ad haec tempora nostrum Astioristem perducam, qui experimentum potentiae suae cepit, non voluptatibus aut insuetae dignitatis superbia sed liberalissima pietate. Cerovistum et Sicambrem sub quibus vixerat infans accivit in regiam, ipsique Cerovisto, negotiis scilicet assueto quae patresfamilias decent, suae domus praefecturam attribuit. Sicambrem tradidit matri mox aequatam matronarum praecipuis. Cum eorum filio, qui et Cerovistus appellatur, puer assueverat lusitare et tunc renovato commercio habuit inter familiares eximium. Adhuc illustrioris fuit in Regis Aneroësti memoriam pietatis. Huius in se amorem meminerat. Centum illa talenta pro puero et captivo promissa movebant gratissimum pectus, gaudebatque Timandra regis illius casibus palam filium ingemiscere, conscia ex meritis suis ipsa quanto magis amaretur. Itaque et honorarium tumulum excitavimus Aneroësto, bellumque tyrannis qui eius regnum tenebant indiximus. Utilis regno haec Astioristae in alumnum devotio fuit, nam domitis hostibus terrae nobis et gentes cesserunt olim Aneroësto regnatae. Ipse Astioristes bellum hoc gessit, intraque sex menses validissimas arces in Alpibus et quicquid in illis gentibus roboris fuit sic quaesiit suo patri, ut nulla fidelior deinceps provincia nobis exstiterit. Ubi tyrannos Aneroësti spoliis incubantes partim in acie partim suppliciis cecidit, ad parentes insigni triumpho revectus est.
|