Argenis


Argenis
By Iohannis Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Gratia

Argenidis Praefationes

De editionibus

Serenissimo & Potentissimo Principi Ludovico XIII, Galliae & Navarrae Regi Christianissimo, & Io. Barclaius S. D.

Ioannis Barclaii Argenis Liber I
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Ioannis Barclaii Argenis Liber II
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber III
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22
   Capitulum 23
   Capitulum 24
   Capitulum 25

Ioannis Barclaii Argenis Liber IV
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber V
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Vita Iohannis Barclaii

De editionibus

Pauca opera fabulam Argenidem legentibus utilia

De Versionibus in Anglicum sermonem factis.

Res orthographicae


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Ioannis Barclaii Argenis Liber I

Capitulum 1

 

Cum deinde Poliarchus collegisset se ab hospitis vultu, matronam familiarius intuitus in illius exanimata ora ludebat, maxime quod in latera atque tergum dissipati tamquam ad rogum crines iacerent. Rogabat quoque per iocum an incidisset in satyros. Timoclea autem simplici risu: "Ne hos putes, Poliarche, desperatione divulsos. Fugam inter virgulta praecipitabam tuo periculo conterrita, cum obversantibus ramis solutus est verticis nodus et profluentem comam laxavit." Dum loquuntur, libertus interim Poliarchi duoque Timocleae servi qui aberraverant, superato callium flexu, haud procul a dominis emerserunt ex nemore. Sola Timocleae ancilla iam deerat, sed et hanc procul vident pavido equo non bene moderari et inutili virga cum clamore ferire contumacem. Satis illi in conspectu huius scenae iocati, procurrunt hilares ad trementis auxilium. Interim hospes Poliarchum rogabat, quae illae in eum insidiae quisve grassator; an odia an praedae cupiditas tanti facinoris audaciam nefariis fecisset. Sed matrona sermonem occupavit et: "Utrique necessaria quies est, inquit, huic a mari, alteri a pugna venienti. Neque hinc longe praedium meum. Illic rectius erit vobis, habebitisque levandis corporibus et mutuis sermonibus locum." Non aegre annuerunt tam commode admonenti, famuloque recepto qui sarcinas ad litus servabat, viam omnes exorsi sunt.