"An ideo autem ferenda haec regni pernicies," ait Archombrotus, "Et veneno gliscenti expectandum donec singula membra perierint? Nihil saltem in medicina, utcumque periculosam facias, gravius ea lethali cunctatione verendum est." At Ibburranes: "Aliae sunt artes, Archombrote, eaeque certiores, quibus maculam Sicilia eluat. Ceterum unis regibus fata huius curationis vim dederunt, speramusque Meleandri pietate et cura posituram morbi saevitiam, modo haec civilia arma cessent per quae semper Hyperephaniis multum accessit. Pace, otio, regni felicitate debellandi sunt;... (sequitur II.4.6. "quo tempore...)
|