" 'Age potius, carissime coniunx, ulciscere una hora tot annorum audaciam. Quod si te patientiae consuetudine despicis, at regnum avitum huic soboli tuae serva. Procerum etiam miserere quos hic vides. Nemo enim illorum est qui, quoniam pro maiestate tua stetit, non debeat aut mortem aut ea contumeliam graviorem expectare a tyranno. Noli tuam dignitatem, coniugem, prolem, et tot fidissimorum salutem nunc prodere. Nec de mea fide dubites, quasi novandis rebus hunc falso sanguini regio ascribam. En collo, en cruri extremo certissimas notas, tamquam fatorum sigilla, quibus vario discrimine amissus repertusque me et illos qui conscii mecum erant non fefellit. Sed praeterea eiusmodi sunt tempora ut, etiamsi haec commenta a me essent, debeas commoda fraude uti. Interverte tuum hostem nullis facilius artibus quam hac novitate domabilem. Parta pace de huius natalibus maturius habebis quaestionem. Nunc si quod est esse non credis, aut tua interest ut credere fingas.' Versa deinde ad filium: " 'O mi Astioristes, inquit, ita enim nascentem appellavimus, liceat nunc te tandem bona fide amplecti. Mi gnate, tot mihi lacrimarum, tot votorum materia. Da frontem, da ora ad osculum. Nunc primum et te nasci et me matrem esse existimo.' "
|