Hoc conspectu Argenis cladis admonita, dum rex cunctaretur in obviis, solitario dolore se pascebat. Erat sibi Galatea; meliorem Acim flebat. Sed quis ille Polyphemus? Quamquam eo destinabat Lycogenem, tamen et culpae paternae invita meminerat. Iam ad interiora aulae processerant, et purpuratis ad corporum officia dilapsis, paene soli familiarium obsequiorum ministri cum Meleandro perstiterant. Laetus rex hoc secreto et ab his quoque cum Argenide diversus: "Tua, inquit, aetas et sexus, mea gnata, expertem facerent publicorum consiliorum, nisi te disciplina et indoles erexisset ad magna; et praeterea quod utcumque sis femina, tamen in te recumbit fortuna Siciliae et viris imperatura es. Assuesce me vivo illis curis, sine quibus regia dignitas sustineri non potest, et quod potissimum in regnante est: disce silere. Pessimo loco sumus, Argenis, nisi pati iniurias ita possumus ut videamur non sensisse. Nam si pondere quod nunc urget flecti nolumus, fortasse frangemur. Scis a me defecisse Lycogenem; multas urbes in partes abscessisse. Peius nocent qui intra viscera haerent meisque consiliis incubant, verius me captivum quam regem observantes. Proelium, quo nuper certavimus, videbatur Lycogenem admonuisse quid possem. Victus erat et, nisi favisset nox, ne munitionibus quidem tutus vim meorum tulisset. Tum vero optimatum illorum haud pauci qui apud me erant, quos arbitros consiliorum habueram, diutius sua studia non pressere. Foederibus opus esse clamabant: validam populi partem consensisse Lycogeni; hos servare praestaret, an desperatione incensos in mutuam cladem excire, tantum parricidas dubitare. Iam et ipsum Lycogenem audebant excusare: et hunc quidem proelio victum esse, non bello; sed praeterea, ut funditus perdi posset, non tamen expedire; quo enim oculo Siculos inspecturos qui eorum delicias sustulisset? Acrius pro ultione defuncti quam pro viventis decore certaturos. Occuparem igitur tempus dum acie victor pacem civium beneficium meum facere poteram.
|