"Ita redditus sibi nobisque servatus expectatione celerius, omnem sui admiratione ordinem, omnem aetatem in regia complevit. Seu equitandum, seu tela mittenda, seu ductus in pariete orbis sagittas expectabat, statim aequalibus maior; tantus denique erat cui possent magistri invidere. Nec superba aut pervicax naturae felicitas. Amabant omnes vinci, quia prius neminem ulla arte quam humanitate et obsequio superabat. Nihil in colloquendo urbanius. Cunctis cedere, ambire universos, fecundissimus salibus, quos ne laederentur ceteri in se primum experiebatur. Adolescebant praeterea vires, quas durabat lucta et palo, cursu quoque et venatu, domandisque iugalibus; multa praeterea insomnia, parco victu, et tempestatibus anni totius ipso usu valetudini suae conciliatis. Avi denique sui (quod ego et regina praecipue apud nos gaudebamus) exhibebat non indolem tantum, sed vocem et gestus.
|