Prolixam philosophiam bis nauta interpellaverat, Arsidam monens intempestive cessare remigia. Is itaque sacerdoti et operae et sapientiae gratias agens adhuc nummos prodegit, quibus victima alia emeretur, crastino sacrificio se suosque Fortunae commendatura, et deducente ad litus antistite intravit triremem. Commodis igitur ventis Latium superat. Mox Etruscum stringit mare, caenosis et insalubribus vadis ad litora effusum. Ligures inde erant quorum sinus sulcabatur, cum haud pauca navigia, adhuc tamquam nubeculae aut extantia procul saxa, in conspectum venerunt. Postquam propius accessêre, monuit gubernator militarem speciem sibi videri, nisi forte peiratica classis erat illam oram populatura. Nihil tutius quam ad terram, quamvis ignotam, navigare. Sed praerupti in litore montes obstabant, ad quos inter brevia non posset ratis accedere neque, si accessisses, viam qua enitereris per praerupta offenderes. Dum ergo dubitant nautae haerentque in utriusque contemplatione periculi, iam eos emissae triremes incluserant. Non deerat Arsidae animus se ipsum vindicandi, sed navigantium legem huic subinde timidi nautae monstrabant imminere in defensione exitium, at dimissis antemnis si dederent navem, mitioris exitus spem offerri. Quippe si a legitimi exercitus militibus capiebantur, parum damni deditos manere; sin praedones illi erant, spoliis certe et facilitate esse placandos. Haec nautae remigesque Arsidae memorabant. Qui cum tardius deditionem annueret, ipsi suo auspicio antemnas deducunt, sublatis quoque remis opperientes venientium arbitrium.
|