Obsignatis litteris diu secum expendit cuius fidei legationem hanc crederet. Neminem habebat cuius consilio uteretur, quippe Timocleam, biduo ante in locum Selenissae suffectam, in tantae rei secretum admitti non maturum videbatur. Arsidam autem unum toties adhiberi his furtis non probabat, ne ille tot periculis lassatus Meleandrum timere inciperet. Illius praeterea discessus ab insula ignorari non poterat. Nemo tamen commodior suppetebat, maxime quia omnium foederum erat conscius quibus sibi Poliarchum ipsa devinxerat. Ergo ad se vocatum ita alloquitur: "Si timerem ne me quoque desereres, Arsida, ingererem tuae menti Selenissae memoriam, quam proditionis stimulos ipsa morte graviores duxisse ideo arbitror, quia eam in remedium poposcit. Scias enim (quod utcumque ego et pater celamus) illam anum mea cum Poliarcho secreta ad Radirobanem detulisse, moxque conscientiae terrore afflictam suo iudicio manuque periisse, ut vidistis. Sed tibi fidissimo viro, si vivemus, plus a nobis praemii erit quam huic a proditione supplicii. Spectat ad finem negotium. Expecta maiora a nobis quam quae tua modestia possit concipere. Ceterum litteras habeo summa fide et diligentia tradendas Poliarcho. Tu fidum hominem delige cui illas committamus. Sed da, si potes, eiusmodi cuius tibi in arduis fides perspecta sit." Haud cunctatus est Arsidas et: "Fideliorem, inquit, me ipso, Domina, neminem novi. Quid tam cito das mihi missionem nondum iustam ac nec, puto, ignominiosam promerito? Exsequar quicquid mandaveris. Neque Poliarchus, quacumque orbis parte nunc degat, diligentiam meam fallet."
|