Quamquam absum, Poliarche, forte plus tamen ipso te scio quid valeas. Nam ut sis illic incolumis, certe perire hic incipis fato meo. Quod mihi de vita quantillum reliquerit ex litteris istis intelleges. Radirobanes praeter regium decus et fas hospitii turpissimum facinus ausus: quia ei placari non poteram, mei rapiendi consilium iniit. Nescioquae spectacula commentus quae ad litus praeberentur, me illuc cum parente pertraxerat. Tantum non avehebamur, cum patefacto flagitio nos in oppidum refugimus, ille in suam classem secessit. Versus inde ad furias, ausus est meam famam scriptis ad patrem litteris violare, quasi te liberius quam decet amaverim. Quippe nostram familiaritatem Selenissa prodiderat et hinc impio iuveni fuit ad contumelias argumentum. Sed pater pro me ac vero stetit. Et Selenissa quidem sponte ferro expiavit perfidiam. Ille autem malo omine, si dii quidem boni sunt, in Sardiniam abiit. Eo discessu felix eram, cum me pater... (Timeo loqui ne eum odisse incipias. Fata sunt quae nos urgent. His potius indignare, Poliarche.) Pater, inquam, me iubet amare Archombrotum. Regibus ortum dixit, mores, indolem, speciem placere, sibi hunc denique generum fore. Ego intempestiva pertinacia timui accendere obstinatum. Satis fuit praetextu alio spatium impetrare quo tu venire possis, vel si cessas, arbitrio meo liceat mori. Duo menses probandis nuptiis dati sunt. Intra illos armatus si advenis, accedam ad partes; sin inermis, omne furtum temptabimus. Quod si me destituis, tunc cum nuptiae ornabuntur, omnes cultus mihi patiar adhiberi, et ubi dexteram pater poscet quam tradat Archombroto, dicam diis manibus sacram esse, simulque brevi sica, quae sub veste abdita erit, miserrimum pectus solvam. Haec si ita contingent, audi iam nunc, Poliarche, ultima vota. Cogita tibi haec dici ab Argenide in suo sanguine volutata. volutata 1627, 1630, 1659, 1664; volutatae ms., edd. pri. et sec., 1622 | Parenti meo ignosce. Satis supplicii fuerit quod illicito meae mortis spectaculo vultus illius funestos efficiam. De Archombroto quod placebit constituas. At Radirobanem inultum vivere si sines, redibo ab inferis te admonitura officii. Exige a perfido turpissimi flagitii ultionem; luat poenas praedator, quoad potuit, famae meae; et ex iracundia tua intellegat quantum deliquerit. Hanc vindictam, hunc laborem anxie mando; huic te testamento meo damno. Ultione perfunctus iube in patrio tuo sepulcro incidi meum nomen et casus utriusque referri marmoribus, in quibus nostram fidem posteri probent, damnentque fortunam. Huius autem insulae conspectum, mi Poliarche, defugias, nisi meos cineres amabis et sponsae tuae urnam admovere pectori voles aut etiam (quod dii faxint!) cum Manibus maiorum tuorum recondere. Ista mala, si potes, anteverte reditu tuo, nam discrimen cunctationem non recipit. Si non potes, cura mandatum morientis, et ut me ames vive.
|