Haec pronius sibi persuadebat, diu iam in hoc consilium imminente affectu, ut carissimum Archombrotum eo matrimonio sibi heredem aspiceret. Nec credebat obstituram Argenidem, sed si tamen fastidiret, patrio iure ad obsequium redigeretur. Reliquum erat de illius stirpe rescire, nam utcumque insigni virtutibus, tamen novo homini filiam non erat daturus. Satis omnibus agitatis conclave Argenidis petit mediusque inter patrem et regem, quo facilius quae volebat impetraret: "Scio, gnata, non minus de nostrorum consiliorum mora Siciliam quam nos de illius motibus queri. Aviditas enim regnandi et tuarum nuptiarum spes Lycogenem et Radirobanem ad has quas sensimus furias adegit, quae omnia praevertere potuimus tibi mature virum legendo. Quid cessamus tot malorum fontem obstruere? Mihi quidem decretum est tibi salutem et meae senectuti columen parare. Nec dubito, quod iure meo possum, quin et tua voluntate facturus sim. Nonne parenti tuo permittis tibi sponsum eligere, Argenis? Privato et publico iure mihi hoc licet, nec repugnare modestiae tuae esset."
|