Haec ut scripsit, cogitati sceleris industria superbus vocat suorum fidissimos ostenditque epistulam, in alienae aegritudinis spe propemodum suae oblitus. Horruêre scilicet ad sceleris novitatem, sed crudelissimo servitutis genere, quod intra se abominabantur palam laudabant. Quaerebatur deinde quis litteras ad Meleandrum ferret, nam intuta videbatur et capitalis audacia. Sed Radirobanes in suos quoque saevus: "Nesciat praeco, inquit, periculum suum. Ibit intrepidus et meo auspicio securus. Quod si illum Meleander mulctabit, at mihi tanti erit hanc novam querendi iurgandique materiam vili sanguine comparavisse." Igitur cum aliquandiu inter se contulissent, quidam miles diu ante Virtigani invisus ad hoc destinatur officium ipso Virtigane hominem commendante. Et ille maligno inimici suffragio beatus, ut credebat, infulisque praeconis ornatus primo mane ad portum exigua lintre devectus est. Statim relatum est Meleandro nuntium a Radirobane adesse. Ille animo aeger et de hospitis dissidio sollicitus tunc forte suorum carissimos acciverat. Praeter mansuetudinem in illo paene ad vitium prolixam, beneficium a Radirobane acceptum effecerat ut illi paulo magis quam sibi faveret. "Incertum est, inquit, utrum nocere voluerit. Certum autem nos ab illo tamquam insidiatore refugisse. Conciliandus utcumque est, et si cetera abessent, timenda certe fama. Numquam videbitur iuste expulsus quem necessariis temporibus tamquam deorum munus susceperamus."
|