"Ne putes levia haec esse, Rex, quibus levari Sicilia optat. Nescio an turbae civiles, quas modo sedavisti, furiosius saevierint. Aut ne dubites quam ampla factione minentur haec mala. Non plures cum Lycogene coierant. Isti, inquam, advocati, patroni, scriptores, lictoresque (nam iudices, quia eos constituis, vereor nominare) adeo numerum superant, ut pauciores sint agricolae, pauciores qui in mercatura vertuntur regnumve custodiunt. Unde vero tanta illa gens vivit nisi et iniuria populi, ex clade et sanguine miserorum? Eo quidem maiori reipublicae detrimento, quod si inter pauciores, sed spectati candoris, advocationum munus esset, tot illa ingenia quae noxia calliditate se corrumpunt melioribus studiis ornarent patriam: disciplinas et artes aut proderent novas aut inventas excolerent. Ita haec pestis non modo malorum est rea quae infert, sed bonorum praeterea quae adimit.
|