Hunc ergo insidiis ordinem ille constituit. Absolutam triremem dicavit Argenidi, illius statua ad proram defixa et in puppis ambitu per varios ornatus repetita imagine. Opportune instabat natalis Argenidis, quem et velle se predicabat renascenti navigio esse natalem. In eam igitur diem invitavit ad litus cum gnata Meleandrum, quippe locato in arena tentorio prandium utrique daturus. Quo in multum diei protracto, triremis deinde nomini Argenidis sacra inter tubas atque symphoniam aequori permitteretur. Moxque tenebris excipientibus lucem, medicati ex suphure ignes et sub undis victuri (nova tunc erat voluptas atque rara) ex eodem litore emicarent. Inter illud vero spectaculum, Siculis improvisis et ut extra periculum plerumque exermibus, statuerat vi correptam cum patre Argenidem in proximas naves deferre. At ut longa hilaritate mentes omnium a cura et suspicione averteret, noctem quoque, quae Argenidis natalem praecedebat, regio tripudio et propemodum mimo celebrare instituit, undecim ex primis suorum iuvenum electis electis ms., edd. pri. et sec., 1622, 1627, 1664; electi 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673 | qui secum larvati saltarent. Placebat ea scena referre trium deorum fabulam, pulso patre Saturno, naturae hereditatem sorte ducentium: cum sidera Iovi cesserunt, horruêre maria sub Neptuno, et tristitia ferox Pluto ad populosiora regna demissus est.
|