Argenis


Argenis
By Iohannis Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Gratia

Argenidis Praefationes

De editionibus

Serenissimo & Potentissimo Principi Ludovico XIII, Galliae & Navarrae Regi Christianissimo, & Io. Barclaius S. D.

Ioannis Barclaii Argenis Liber I
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Ioannis Barclaii Argenis Liber II
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber III
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22
   Capitulum 23
   Capitulum 24
   Capitulum 25

Ioannis Barclaii Argenis Liber IV
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber V
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Vita Iohannis Barclaii

De editionibus

Pauca opera fabulam Argenidem legentibus utilia

De Versionibus in Anglicum sermonem factis.

Res orthographicae


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Ioannis Barclaii Argenis Liber III

Capitulum 20

 

Postquam ille porticu excessit, ausa est anus incusare Argenidem. Quid enim eius animum in contraria rursus egisset? Aut cur fefellisset spem quam pridie ipsa fecerat? Cur non saltem ageret curam patriae, cuius intererat Radirobanem non irasci? Sed puella indignationis vix potens: "Desine, inquit, in peius ominari. Diis curae Sicilia erit, quorum numine perduelles, ut vidisti, nuper extincti sunt." Dubiis verbis nec sat certum an in se directis anus verberata contremuit. Hae primae flagitii furiae erant insidentes meritum pectus. Sed noverat solis sceleribus sua scelera posse defendi. Trepida ergo rerum suarum anxie agitabat, quibus modis Radirobanem ad vim incenderet traderetque ipsa Argenidem. Cui ne suspecta interim esset, paulatim simulavit a Radirobanis patrocinio abire et interdum imitatione doloris querebatur abesse Poliarchum. At non dubia Argenis simulationem hanc esse peius frontem ab animo dissidentem exosa est.