"Ita tunc ille, et modestiam quam sermone praetulerat moribus aequavit, summo pudore, quem hospes attulerat, etiam post secretae fidei pignora illibato. Vivebat in aula. Servos aliquot emit. Equi, quos amabat domitare, stabula impleverant, ut esse opulentum constaret. Genio praeterea studiisque et quoties licebat experimento fortitudinis plurimorum animos tenebat. Per has artes nihil minus regi carus quam nunc vides Archombrotum. Unus tamen omnium conscius Gelanorus. Ceteri familiares utique ex Siculis collecti dominum ignorabant. Saepe ergo ad Argenidis familiam nihil suspiciosa humanitate divertebat. Saepe incautis omnibus, numquam tamen nisi me duce cum Argenide erat. Dixisses sororem cum germano sub me matre lusitare. Praecipua mihi eius imago est venientis ad sacra, quae in suarum virtutum praemium immerita Pallas ferebat, cum Antistita Argenis Palladem diceret et Poliarchum cogitaret, et a numinis signo in eum tamquam temere obversa deflecteret preces. Ille autem fabulae non ignarus aut fingeret maiestatem aut aliquo nutu oranti annueret. Haec saepissime inter nos conscium risum ciebant, neque satis castigabam improbitatem per hos iocos errantium." Non tenuit Radirobanes iram sed: "Si, inquit, iusta Pallas fuisset, hanc mimicam deam, hanc divinos honores usurpantem, multo pluribus laqueis suspendisset quam se ipsam Arachne verberata."
|