"Interim Meleander damnata arcis fide quae sicariorum furori patuerat novo consilio Syracusas Argenidem abducit, non tam iratus Lycogeni quam Palladi gratus. Adventabant quinque dierum solemnia, quibus ferias illius deae nascentis solemus residere. His ergo expectatis rex ad templum progreditur, convocatoque ad contionem populo in hunc sensum locutus est: scire iam eos quicquid ipse de Palladis in se meritis dicere posset; repetere tamen deam in mercedem auxilii, ut quam saepissime amet de ea re loqui; tunc in se atque Argenidem insidias commemorat, sceleris tamen auctores premens neque in Lycogenem contumeliosa vox excidit. Palladem autem mortali specie et Theocrines nomine tectam adfuisse periclitanti; ipsam, ipsam genio manuque divinam abstulisse successum euntibus in se telis, et praedones tanto numine oppressos periisse. " 'Quid autem, รด cives, erga deam pignus erit, nos praestiti auxilii memores esse nisi quod pretiosissimum mihi servavit, Argenidem, inquam, meam, ego eius cultui mancipo? Hanc igitur consciis omnibus diis, in publica Siculorum contione, tamquam pontifex Sacerdotem capio. Hanc sacris Palladis iubeo operari templisque praeesse, donec Iunonis numine abducetur ad nuptias.'
|