"Interim exegerat a captivo Cleobulus sceleris auctorem atque modum. Ille tormentis impar cuncta de Lycogene confessus: viam aiebat se ad arcem invenisse qua mari alluitur; nescio qua harpagine in murum coniecta quae ilicet saxis haesit, praeligatumque funiculum per quem in altum scandi posset librato pondere immota sustinuit. Hic largiter a rege esse peccatum consultiores putant. Nam cum Lycogenem subito opprimi oporteret, maluit ad illius villam mitti qui hominem tantum accerserent, seu Seu ms., 1627, 1630, 1659, 1664; Sed edd. pri. et sec. 1622. | iam eum ad arma comparatum crediderat ut nec capi facile posset, seu sperabat ad omnia audacem contempto indicii periculo venturum. At ille cum clientum fortissimis, quos pridie in rei eventum plerumque ignaros coëgerat, venationis specie longius profectus venit ad arcem quam in Leontino agro habebat eximiam. Hinc per litteras regi significat nec se tuto inter tot inimicos ad iudicium ire posse nec debere inauditum damnari; non denique oportere subornatos in suam pernicem sicarios fidem habere.
|