Argenis


Argenis
By Iohannis Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Gratia

Argenidis Praefationes

De editionibus

Serenissimo & Potentissimo Principi Ludovico XIII, Galliae & Navarrae Regi Christianissimo, & Io. Barclaius S. D.

Ioannis Barclaii Argenis Liber I
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Ioannis Barclaii Argenis Liber II
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber III
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22
   Capitulum 23
   Capitulum 24
   Capitulum 25

Ioannis Barclaii Argenis Liber IV
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber V
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Vita Iohannis Barclaii

De editionibus

Pauca opera fabulam Argenidem legentibus utilia

De Versionibus in Anglicum sermonem factis.

Res orthographicae


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Ioannis Barclaii Argenis Liber III

Capitulum 18

 

"Haesit aliquantum rex, ut ex fronte coniciebamus, in subitas cogitationes delapsus. Tandem versus ad signum maximi Iovis, quod non procul in domestica ara stabat: " 'Summe Iuppiter, inquit, si ut conicio res est, firma tuo numine meam fidem. Caelesti munere factum est quod ex telis impiorum elapsus sum. O Theocrine! si fas est adhuc eo nomine te censeri, quod tibi inter nos induisti. Non tu virgo mortalis nec de numinum vulgo. Tu sanctissima Pallas, tu praeses armorum, tu quae soli Iovi debes quod nata es. Veneror te, dearum fortissima, ne Siculos patiaris ignorare beneficium tuum. Me enim arctissima religione tibi devotum exemisti inimicis, seu patris imperium seu pietatem tuam secuta. O te felicem, mea Argenis, si tuas fortunas licuisset agnoscere, scivissesque Palladem tibi loqui, tibi adesse, quae quo solertius divinitatem celaret, tibi clientis specie voluit esse obnoxia! Quibus argumentis hoc credam, si postulas? Primum memini vultus, et eodem numine, quo deam vetabar deprehendere, nunc sero immortalia ora cognosco. Quis vigor! Quod in oculis iubar! Omnia lineamenta in memoriam redeant. Scies quod ut fingebat mortalem, ita nec deam in totum suppresserat. Sed quis de accepto beneficio dubitet post certamen Pallade una dignum? Adeone ad divina opera caligemus, ut virgunculae manu putemus tot homines fusos, et non potius lacertis caelestibus gratias habeamus, qui hanc pugnam ediderunt? Nunc vero quae praesens tegebatur, absentia sua se nobis aperuit. In caelum abscessit aut fortasse nostris oculis erepta tamen inter nos versatur expertura an simus ingrati.'