"Iamque securus et praesidio suorum medius ad Argenidis thalamum venit, quo et referentibus nobis audierat etiam domitos esse a Theocrine sicarios. Postquam et illic duo cadavera conspexêre et plagas plusquam ad mortem opus erat adactas, enixius rogavêre regis amici quinam mortalium huic fortitudini suffecissent. Ubi vero retulimus manu puellae patratum hoc facinus, taciti (nam admiratio verba suppresserat) circumlatis oculis victricem requirebant. Rex quoque advocari illam iussit, et quia monebamus duos ex latronibus fugisse, ipseque meminerat unum quoque cubiculo suo elapsum, tota domo distribui exploratores iussit qui repertos adducerent. Sed sive per portam qua receptum praesidium erat effugerant, sive per muros erant delapsi, regi tandem relatum est neque illos neque Theocrinem comparere. Minor cura Meleandro de praedonibus fuit, sed Theocrinem abesse non ferebat, iterumque delectis qui omnia vestigarent Theocrines nomine tota domus exsonuit. Sciebamus ego atque Argenis vocantibus respondere non posse, qui beneficio noctis usurus iam forsitan multum viae processisset. Primumque indicium mihi fuit amare Argenidem quod adeo dissimulabat quicquid utraque noveramus, ut et prope me falleret.
|