Radirobanes atrociter his verbis vulneratus: "Perii, Selenissa, perii, inquit. Quis hic ergo sub palla degeneri Achilles? Aut quae Thetis fraudem ornaverat? Nullus sum. An ille est quem nunc amat Argenis?" "Ille est," subicit anus, "Et ne putes vulgare hoc esse secretum, id adhuc ignorat Meleander. Ceterum morari se diutius posse negabat ne regi suspecta fortitudo sensim fraudem detegeret. Rediturum se brevi ad regiam, sed cultu militari, mihique vel Syracusis vel in aula praesto futurum quoties ab arce digrederer. Sibi nomen Poliarcho, neque vero diutius victurum quam placeret Argenidi. Ex animo tuo perpende, Rex, quales ambae fuerimus. Si te narratio virum movet, quid existimas in re praesenti feminas obstupuisse? Pauca deinde in aurem Argenidi narravit. Credo genus et patriam referebat, obtestatusque virginem ut secreta ea essent fidem invenit. Unum hoc enim arcanum est quod non auribus meis Argenis commiserit.
|