Argenis


Argenis
By Iohannis Barclaii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Gratia

Argenidis Praefationes

De editionibus

Serenissimo & Potentissimo Principi Ludovico XIII, Galliae & Navarrae Regi Christianissimo, & Io. Barclaius S. D.

Ioannis Barclaii Argenis Liber I
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Ioannis Barclaii Argenis Liber II
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber III
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22
   Capitulum 23
   Capitulum 24
   Capitulum 25

Ioannis Barclaii Argenis Liber IV
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20
   Capitulum 21
   Capitulum 22

Ioannis Barclaii Argenis Liber V
   Capitulum 1
   Capitulum 2
   Capitulum 3
   Capitulum 4
   Capitulum 5
   Capitulum 6
   Capitulum 7
   Capitulum 8
   Capitulum 9
   Capitulum 10
   Capitulum 11
   Capitulum 12
   Capitulum 13
   Capitulum 14
   Capitulum 15
   Capitulum 16
   Capitulum 17
   Capitulum 18
   Capitulum 19
   Capitulum 20

Vita Iohannis Barclaii

De editionibus

Pauca opera fabulam Argenidem legentibus utilia

De Versionibus in Anglicum sermonem factis.

Res orthographicae


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Ioannis Barclaii Argenis Liber III

Capitulum 17

 

"Sub haec verba limen egressa redit ad thalamum Argenidis, in quo nostrae mulieres timidissimo coetu convenerant. Collige animum tuum. Nam quae a me, Rex, audies, nisi esses constantissimus, te repente per praecipites motus abriperent. Theocrine, proelio calens oculisque iam alia et propemodum toto vultu nobis ignota, manu Argenidem prehendit et praeterea sequi me iubet. Postquam constitimus unde ceterae loquentem non audirent: " 'Diis gratias habeo, inquit, quod amoris mei industriam per non inutiles dolos in hanc vestem et domum co√ęgerunt. Tibi, Domina, patrique saluti haec fraus fuit, quos propitiis fatis praedonibus eripui. Hoc eventu aequum est mihi ignosci. Nam quid amplius dissimulem cum ista me proelia probaverint virum esse? Fefelli. Audacius quam voluissetis amavi, et quo minime licebat sub muliebris sexus favore admissus sum. Sed excusationis multum est quod inter vos tamdiu versatus, mores et speciem puellae sic retuli ut nulla immodestia sexum arguerit. Quantum autem in feminas potuerim, si abfuisset verecundia, nunc demum in viros ostendi. Nec quaero has vires aut continentiam laudare. Satis erit si apud te, Virgo, me absolvent. Scias enim: ego nec genere nec fortuna regiis nuptiis impar ab externo litore tuam famam secutus sum, et quasi admonentibus diis ut te viderem fruererque moribus tuis, feminam simulavi. Crudelitatem patrui, miserias matris, omnia commentus sum. Abscedo nunc aegrior quam cum intravi. Nam quantillum tuarum virtutum est quod fama acceperam et me tamen rapuerant.'