Tum Selenissa: "Diis litavisti, Rex, nisi me eloquentem faciam imputemque meae arti quod incepit agnoscere Argenis se tibi praeter meritum duram esse. Quid enim amplius expectes? Illam ad paenitentiam adegi meis verbis. Mitigato in te animo huc promisit se venturam. Sed dum cultui suo vacat, sine nos incepta evolvere. Magnopere enim expedit ne ignores Theocrinem. Pugnabat, ut retuli, spoliisque animosa hostilibus circumferebat simul clypeum, simul ferrum. Diceres hanc bellis assuetam, illos in gynaeceo adolevisse. Duo de praedonibus iam strati totidem reliqui erant. Nemo integer a vulneribus restabat. Nam et in fronte Theocrines, dum ipsa alterum petit, mucro alterius leviter sedit. Ilico emicuit sanguis et purpura per candidissimos vultus errante torvos oculos strinxit, caputque et arma quassando cum minaciter proclamasset (adhuc timeo, Rex), aliquid supra mortalem fuit. Vix sauciam videramus, iamque illam, qua violata erat, manum ferro deiecerat. Neque mora, aversos praedones cum vulneribus multis invalidi fugerent, nihil noctem, nihil insidias verita extra triclinium secuta est.
|