Timebat uterque ne forte a Radirobane rediret Selenissa, cui postquam ambo maledixerunt, suasit tamen Poliarchus ne illam tot secretorum arbitram a se temere Argenis amitteret. Sin necessitatem divortii suo scelere faceret anus, tunc virgo meminisset Timocleae prudentissimae matronae et illo loco dignae a quo ista excideret. Satis erat commendata Argenidi Timoclea, servatrix Poliarchi, timuitque subito virgo peccasse, tenuibus adhuc donis parum in eam liberalis. Quippe Selenissa effecerat ne in gynaeceum reciperetur nec de caritate quidem, sed de constitutis muneribus multa dehortando reciderat. Cum vero narraret Poliarchus benevolentiam in se Dunalbii adderetque non levius Antenorem et Hieroleandrum in se affectos, sibi virgo gratulabatur hos eximios viros esse, quorum tuta opera uti in arcanis liceret. Statuerunt igitur beneficiis omnes excolere. Quamquam Dunalbius eo sacerdotii processerat ut vix quicquam posset addi fastigio, tamen aiebant referendae gratiae locum numquam regibus deesse. "Hieroleandro autem," inquit Argenis, "magnus erit ad publicos honores aditus, si eum patris epistolis ego praefecero. Sed Antenori quae praemia erunt? Mittam saepe Apollini et sacerdoti donaria. Et si tibi videtur, Poliarche, carissimam Timocleam, ubi res nostrae successerint, magna cum dote, quam uterque ei dicemus, uxorem accipiet."
|