Ubi in illam sententiam concessum est, uterque plurima monere et hortari. Quaerere etiam Poliarchus quid interim Radirobani, quid parenti virgo diceret. Illa autem, ne promisso tempore destitueret amantem, verbis et lacrimis et - quod efficacius erat - mentione destinati, si falleret, interitus monebat. "Plurima, inquit, Poliarche, in te amavi sed praecipue fidem et plerisque virorum ignotam modestiam. Diu est quod, non spreto quidem patris imperio sed omisso, te sponsum appellavi. Nunc iterum opes meas, fortunam, amicitiam, qua licet, tibi trado et, per utriusque fata obtestor, nulla vis ab hoc sacramento me absolvet. Nullius umquam nisi Poliarchi erit Argenis. Si dii sinent ut felicibus hymenaeis iungamur, tum plenum beneficium fatis debebimus. Sin malignior fortuna conatus everterit nostros, ego tamen incorrupta in tumulum succedam et saltem animorum inter nos matrimonium erit." Post haec verba rubore suffusa est, pronusque in gratias Poliarchus non minora de Argenidis in se victoria locutus est.
|