Ubi autem advenisse Poliarchum referente Arsida scivit, oblita tot malorum nec aestimato utriusque periculo, plusquam pro incerta et brevi felicitate exultavit. Sed utcumque festinanti expectanda vespera erat, ut is extra discrimen duci posset ad regiam: "Ero," inquit Argenis, "in illa porticu mea, unde ad hortum est aditus. Erit una Selenissa, quae tibi et Poliarcho aperiat. Vade, mi Arsida, et tempori adsis!" Hinc gaudio turgens ad Selenissam pergebat, tamquam compari secretorum largitura felicitatis partem. Sed labefactatam fidem agnovit Radirobane ab ipsa commendato. Cum igitur hanc quoque elusisset facta spe mitigati in Radirobanem animi, nixa fenestrae est quae in hortum patebat. Tum vero duo gravissima occurrebant, adventus Poliarchi et Selenissae perfidia. Ita mens iracundia et gaudio variata nihil satis consulebat. Sed maturato opus erat ne Selenissa Poliarchum deprehenderet ad constitutum venientem. Ea nocte ad ficta negotia anus ablegari non poterat. Nec consultius quicquam fuit quam Arsidae per servulum nuntiare se picturis inspectandis quas sub vesperam afferri praeceperat vacare non posse; veniret ad regiam Arsidas primo mane, sed non cum illo artifice. Facile Arsidas intellexit intervenisse quae morarentur virginis cum Poliarcho colloquium, idque palam non ausam nuntiare hoc de picturis deque artifice esse commentam.
|