Iamque Epeircten habebat in conspectu, cum puerum videt maculis oneratum lorisque venaticos duos canes ducentem. Et agnovit de Arsidae familia esse ac: "Utinam dii, inquit, huius venationis beneficio Arsidam mihi darent! Quod si occurreret, tamen nec solus veniet nec temere erit coram aliis compellandus." Se itaque comparabat ut si quid tale accideret, fortuna uteretur. Ecce autem commento vixdum commode instituto aliae plagae et alii canes, neque procul cum aliquot ex Sardiniae proceribus Arsidas venit. Gelanorus frontem omnium contemplatus, quia omnes ignotos sibi vidit vicissimque speravit illos sui incuriosos fore, se audacius admovit Arsidae et: "Ad te commodum ibam, inquit. Ab Rhegio hospes sum, salutemque et quaedam praeterea affero quae ad te socer commisit discedenti." Tum ad aurem se sponte demittentis obiter admotus: "Sum, inquit, Gelanorus. Sed tantisper me nosse dissimula dum habeas solum." Turbatus Arsidas occursu insperato Sardos placide praeire hortatus est: cupere se paulisper percunctari de necessitudinibus suis. Sub hac larva secreto sed breviter cum Gelanoro locutus est. Colloquii summa fuit se, ubi incaluisset venatio, procul omnibus aberraturum in nemore et ad Poliarchum iturum. Neque mora, ad Sardos lente praegressos contendit, quos iubente Meleandro venatu oblectabat. Ipse autem Gelanorus tamquam Epeircten pergeret, ubi potuit Arsidae comitatum latere, flexit iter per notos pridem calles et ad diversorium rediit.
|